gentilismus
gentilismus, -i, m. – Heidentum: ZWINGLI op I fol. 243r dicunt enim multis in locis adhuc vetustissimorum deorum idola reperiri, quae ex ipso gentilismo in haec usque saecula durarint. RIQVINVS Erasmus ep 2246 (1530) Ego, si praeuidissem in homine eum gentilismum et animum plane barbarum, nunquam vel videre cupiissem tam deforme et execrabile monstrum. BVCER in Rom p.131 (Circumcisio tua praeputium factum est) Hoc est tuus Iudaismus pro Gentilismo habetur. DVDITHIVS ep 248 (1570) Oppugnabant ... gentilismum veteres fere omnes haeretici. CAMPANELLA ep 28 p.147 (1600) specialiter declarando antichristianismi septem capita sunt, gentilismus, iudaismus, graecismus, pharisaeismus, macometismus - loquor de religione - macchiavellismus et peripateticismus.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, gentilismus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 25.07.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.