torneamentum, torniamentum
torneamentum (-niam-), -i, n. – Turnier: BENVENVTO comm Dante inf 22,4-6 Et sequitur: "ferir torniamenti". Hic considera, quod aliqui glorificare volentes suam patriam, dicunt, quod ista torneamenta et equisternia facta sunt Aretii tempore episcopi Guidonis de Tarlatis. BRVNI hist 11 Genus hoc ludorum torniamentum vulgo appellant. PALMIERI-M hist Flor p.189 prima die equitum torniamentum fecere, representationem scilicet equestris prelij. CARMELIANVS spons p.25 Equites armati ad torniamenta seu hastiludia in decus et ornamentum ac laudem ejus solemnitatis facienda parati. BRIEFFER Rhenanus ep 354 Utraque ad te mitto, una cum arbore, quam Conradus pictor et ego ex eisdem et libro torneamentorum de Habspurgensibus collegimus. AVENTINVS ann 2,4,11 p.71 In demorturoum vero militum ... locum ... Tyrones suffecti sunt, quos ... praeexercitamentis accuratissime Tribuni exercuerunt. Vnde Tyrocinia dicta sunt, quae vulgus literatorum Torneamenta vocare solet.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, torneamentum, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 11.06.06 09.06.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.