ostentamentum
ostentamentum, -i, n. – die äußerliche Erscheinung, das Zurschaustellen: FICINO Iamblichus myst sig.c6r Quae non sunt animata, sed ostentamento quodam uitae sunt inflata (gr. 3,29 ἐμφάσει). POLIZIANO ep 1,11,3 Speciosa ista et popularia benevolentiae ostentamenta quasique fucum et praestigias neque tu, arbitror, desideras, et ego abominor. ERASMVS op LB V p.1289E (1500) Hic mansuetudinis, patientiae, obedientiae parabatur exemplum, non animositatis; exhibebantur argumenta humanitatis, non ostentamenta Diuinitatis. MVTIANVS ep I 38 (1505) Valeant gloriosi cum nugis et ostentamentis suis. PEVTINGER 96 (1512) blandimentis, assentationibus, quae benevolentiae popularis ostentamenta sunt, abiectis procul ego tibi officio meo nunquam deero. RHEGIVS epit epist p.132 nam amicitia solidior verborum ostentamenta ceu suspitiosa exhorret. VERANTIVS ep VI 8 (1572) Ceterum, quam maxime possis, devites talium familiaritatem penitiorem; nec eam accuratius colas, quam urbanis salutationibus et ostentamentis aulicis. ASLACVS phys p.576 Ethnicorum vero illae virtutes, umbrae et ostentamenta quaedam potius sunt virtutum, quam ipsa vera et germana virtutum soboles. GROTIVS-H ep 2507 (1636) Omnia hic conviviis et laetitiae ostentamentis strepunt.
ital.: COLONNA Hypnerotomachia sig.c8v che il residuo dilla antedicta clausura, et da una et da l'altra parte, era magno ostentamento, di stupendo fabricato.
Lexicographica: TLL 0; MLWa, DVCANGE

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, ostentamentum, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 07.06.06 05.02.07 04.08.12 03.03.13

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.