doctorculus, -i, m.
Doktorchen (peior.): PETRARCA sen 5,2,34 "Tuos", inquit, "et Ecclesie doctorculos tibi habe; ego quem sequar habeo". BVRER Rhenanus ep 125 (1519) quamquam Augustinensis doctorculus magis matheologus quam theologus assidue reclamat vere Christum docentibus. ECK ep 100 (1519) Primo audi, doctorcule, non novisti glossam fulgatissimam de coll. dereg.: "Deus est remunerator adverbiorum, non nominum". PARACELSVS grad praef p.75 amicus quidam a gravissimis vinculis, in quae ab imperitis illis apud Italos creatis doctorculis coniectus fuerat. VIGLIVS ep 2,2,2 G. An vero tu pluris facis auditiones istas scholasticas, veris et forensibus exercitiis Iurisprudentiae, ... quibus nos inter ignavos, obstrepentesque auditores latranti alicui doctorculo operam dedimus? STRADLING epig 2,84,3 (In Publium medicastrum) Exercet, quam non didicit, doctorculus artem.
![]() ![]() ![]() ![]() Lexicographica: TLL 0
|