apprehensiuus
apprehensiuus, -a, -um – sich auf das Verstehen, die Auffassung beziehend: BOCCACCIO gen 9,4 Que quidem aptitudo agit, ut quam cito talis videt mulierem aliquam, que a sensibus exterioribus commendatur, confestim ad virtutes sensitivas interiores defertur, quod placuit; et id primo devenit ad fantasiam, ab hac autem ad cogitativam transmittitur, et inde ad memorativam; ab istis autem sensitivis ad eam virtutis speciem transportatur, que inter virtutes apprehensivas nobilior est, id est ad intellectum possibilem. SERRAVALLE comm Dante purg 33,82-84 quia tantum super meam visionem, idest meam capacitatem apprehensivam, vel intellectum, vestrum verbum desideratum volat. SVAREZ metaph 45,1,5 Quod si non sit sermo de assensibus, sed de propositionibus tantum apprehensivis, illae dicuntur oppositae, non tamquam res, sed tamquam signa, quia significant vel repraesentant res oppositas.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, apprehensiuus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 24.07.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.