macrologia, -ae,
f.
Geschwätzigkeit, Wortreichtum: CINCIVS ROMANVS
ep 11 Vsus sum fortassis pro hac parua re macrologia. BEROALDO mai.
comm Apul 4 fol.95
r cum autem senectus sit natura loquacior et senilis sit proprie Macrologia, seruat scitissime
το πρεπον et decorum Lucius noster, ut macrologiam i.

multiloquium det aniculae ... loquaci. CANDIDVS ROMANVS
ep ad Aldum 25 p.30 (
1502) Sed, dices tu, haud sum nescius quid hic sibi uult cum huiusmodi macrologia. BVLLINGER
in epist p.476 Verùm haec brevia et plana obscurant aliquot orationis incommoda, dictio insolentior salebrosiorque, macrologia. ZWINGLI
op III p.355 (
1531) Est autem hic magna parecbasis, sive macrologia in forma epitheti.

lex.: TORTELLI
orth macrologia similiter absque aspiratione scribitur Et dicitur longus sermo. DECEMBRIO-A
pol 7,81,169 Cum his
μακρός et
μικρός, macros et micros, Latine 'longus' et 'parvus', contrariis significationibus nomina sociantur, uti ... macrologia 'longa sermocinatio'. Quae omnia contraria fient, si cum micro reponantur, ut micrologia 'modica' vel 'exilis sermocinatio'. PEROTTI
ccopiae 2,135 A macros ... macrologia longa oratio,

multiloquentia, sicut brachylogia, breuiloquentia (
vgl. gr. unten). FLACIVS
clav II p.174
macrologia est, cum non necessariis vocibus longa fit oratio, quae recte ad Pleonasmum referri potest. PEXENFELDER
appar p.329 Macrologia superflua profert; ut: 'retro domum, unde venerant, abierunt'.

gr.: PEROTTI
ccopiae 1,386 A loquor fit loquentia, quod in compositione dumtaxat usurpatur, ut breuiloquentia et multiloquentia, quae Graeci
βραχυλογίαν, et
μακρολογίαν nominant.