accentiuncula, -ae, f.
Betonung, Betonungszeichen: PEROTTI ccopiae 5,120 (1480) Tres autem sunt accentus, grauis, acutus et circumflexus, quos ueteres nunc moderamenta, nunc accentiunculas, nunc uoculationes appellabant (aus GELL. 13,6,1). POLIZIANO misc 80,23 (1489) Sed aures ad Callimachi iam uersiculos subscriptos ueteri more sine ullis accentiunculis arrigamus. ALDVS praef app p.170 (1503) ut ostenderem quonam modo apud nostros utendum sit accentiunculis. WOLLICK ench 4,1 (1512) Hos accentus quoque prisci nunc moderamenta, nunc accentiunculas, nunc voculationes appellabant (aus Perotti). ERASMVS in nov test p.27 (1516/40) Cum ... sero apud Hebraeos receptum sit, accentiuncularum notas ascribere. SCALIGER-JC or in Er I (1531) ut cum cantoris cuiuspiam guttur accentiunculasque laudare uolumus, lusciniae ipsas comparemus. IANSENIVS-C Gand. in concord I p.273 (1572) Apicem autem hic vocat non accentiuncularum notas ... Sed apicem vocat summum elementi fastigium, ut est verisimile.
Lexicographica: TLL (1x, GELL.)
|