distinctiuncula, -ae, f.
1) kleine Unterscheidung (meist pejor. o. als Ausdr. der Bescheidenheit): ERASMVS ep 337 (1515) Id cum sit ecclesiasticis quoque decretis comprobatum, tamen tergiuersaris et studes refellere, uel potius elabi distinctiuncula. CAPITO ep 8 (1517) cum nostrae forsitan distinctiunculae non solum nihil efficient, sed et ad rem avidis aut alio quocunque morbo affectis infutandi criminis artem tradunt. BVCER Rhenanus ep 119 (1519) pleraque enim, quae vos haereseos notatis, unica distinctiuncula reddet orthodoxa. ADAM vitae V p.1 Theologia denique ipsa eo prolapsa erat, ut articulis distinctiunculis onerata, quaestui magis paucorum; quam aedificationi multorum seruiret. CORVINVS-JA adv Molinaeum p.14 Theologos ... à crimine, quod Deum peccati authorem constituant, liberari caeteris istis distinciunculis. 2) Trennung, Interpunktion: ERASMVS pronunt p.97 quemadmodum ea pars quae praecedit comma principale, aut etiam colon, potest habere plures minutas distinctiunculas, ita et ea quae sequitur. BESOLD opus XII p.4 (Titel des Kasiers Justinian: Pius, Felix, Inclitus, Victor ac Triumphator semper, Augustus). Accursium nempe ... perperam τὸ 'semper' iunxisse vocabulo Augustus, cum potius praecedentibus illis 'Victor, ac Triumphator', sine distinctiunculae notā, fuisset connectendum.
Lexicographica: TLL 0;
LATHAM (1609, c 1670)
|