Sparta (sp-), -ae,
f.
Sparta:
1) im Sprichwort: ERASMVS
ad 2,5,1 Spartam nactus es, hanc orna. ==
inst princ 10,5 Et Laconicum illud prouerbium dignum mihi uidetur, quod omnium Principum insignibus adscribatur:
Σπάρταν ἔλαχες ταύτην κόσμει, hoc est, Spartam sortitus es, hanc orna (
Plutarch, De tranquillitate animi, p.472D).
coll 29 Verba Agamemnonis ad Menelaum sunt apud Euripidem: Spartam nactus es, hancce guberna (
frg. 723). HARVEY-Ga
natal sig. Bi
v (Apostrophe ... ad omnes ... philosophiae... professores vt artibus ex P. Rami instituto perficiendis operam dare velint) Spartam estis nacti: Spartam exornate colendo.
saepe.

2) übertragen auf verschiedene Lebenssituationen, Amt, Aufgabe:
a) ornare, exornare: ERASMVS
coll 29 sed quando nullum vitae genus omnibus caret incommodis, hanc Spartam, quae contigit, orno. MANVTIVS
ep sel 6 Interim, quoniam hanc Spartam, quae obtigit, deserere sine ignaviae suspicione non possumus, tueamur eam atque etiam, si fieri potest, ornemus (1536). PLANTIN
ep 478 Nam ego certe tua fretus prudentia et auctoritate, quippe cujus saepius libris ad eam rem incitatus fui, ut (et
ed.) alacri animo istam spartam exornem, quodammodo rapi videor (1573). HARVEY-Ga
disc graec 2 Verum Spartam ego cum nactus sim, ornare eam fortassis accuratius, vosque ad studium Spartanae, Atticaeque linguae, cuius mihi explicandae delegata prouincia est, circumcisis ambagibus istis atque parergis, debeo cohortari (1581). ACADEMIA
Gust 1632,15 Sentio, quod dico, Mancell, Vir Reverende, | Ornes, quam Spartam nactus, ut usque tuam. | Clarus nunc audis Doctor, Verbique Minister, | Fungaris fide munere utroque, vide.
b) verschiedene Verben: SALVTATI
inv Lusc p.4 Dimittamus, ergo, Luschum nostrum, et cum illo, quisquis fuerit, qui Spartam hanc, ut Graecum proverbium habet, susceperit, contendamus. BRVNO
imag compos p.230 Primo Officium, Munus, Provincia, Sparta, Partes, ... . HVYGENS-Con
ep 448 (
1629) Ecce vero, mi Goli, spartam apprime te dignam, mox ut magni Snelli nostri ... cathedram occupaveris. GRVTERVS-J
Huygens-Con ep 848 (
1633) Hinc fluctuantem me fastidiosae spartae putidus fulgor versat. WHEAR
leg hist sig.¶4r cuius sola munificentia in immensum iuventutis academicae bonum hanc Spartam instutuit, et mihi ornandam demandavit. ADAM
vitae IV p.763 Hanc Spartam ad finem usque vitae cum laude gessit. ARREBO
ep 7 nisi forte heic vellem obitum viri desideratissimi Beatae memoriae Magistri Petri Hiennij fratris et hospitis mej suavissimi defunctam qvam ambivi spartam commemorare (1625). ACADEMIA
Gust 1633,36 Perge, et susceptam Spartam defende per aevum. FLEMING
carm p.64 Sic Spartae tua damna taediosae | ferventisque molestias lycei | iucundo tibi discutis cachinno (vor 1640). KALDENBACH
lyr p.138 Quid memorem sacrae | Promissa spartae (1651). WIDL
carm p.268 Macte felici decorate Sparta (1674). MORHOF
poem p.429 Sparta Tibi duplex: Doctor Sponsusque vocaris (1697).