expilatio, -onis, f.
Plünderung: SALVTATI ep 3,17 illi volunt expilationem erarii, ambitionem magistratuum, impotentium compressiones, impunitatem scelerum ... in fructibus rerum ponere publicarum. BARBARO-F ep II 363 quia inermes milites ... sine armis diripere noluisti nec lucrum te dignum iudicasti, quod cum ignominia et expilatione quadam fraudulenta coniungeretur. ERASMVS inst princ 1,89 p.170 Subuertitur Respublica factionibus, bellis affligitur, latrociniorum plena sunt omnia, expilationibus immodicis plebes ad famem ... adigitur. LVTHER praef lat p.181 (1545) quia fessi erant Germani omnes ferendis expilationibus, nundinationibus et infinitis imposturis
![]() Lexicographica: TLL*
|