ambulatiuncula
ambulatiuncula, -ae, f. – kurzer Spaziergang, kleine Reise: VOLPE ep Bonon 33 (1449) ille vere religiosus magister Philippus, qui in nostris ambulatiunculis, si nihil oratorium dicitur, semper affert aliquid quod vel moralem vel naturalem philosophiam sapiat. GVARINO ep 864 (1452) epistulam tuae quidem ambulatiunculae comitem. NOGAROLA-I dial p.222 (1463) Cum ego huc pervectus hesterno vespere equo descendissem ambulatiunculaque per latam illam porticum hortis oppositam recrearer. BEROALDO mai. ep p.362 G. (1486) ego pluris facerem unam istic tecum ambulaciunculam quam Cresi Mideque divitias luculentas. POLIZIANO ep 4,6,5 (1489) ut unam cum illo ambulatiunculam omnibus ferme vitae urbanae discursibus anteponat. BEMBO ep 29 (1498) nam omnino, praeter scribendi aut legendi, nulli mihi negotio reliquit locum; quod quidem non moleste ferrem, nisi etiam amoeniores meas omneis ambulatiunculas sustulisset. NEBRIJA lib educ 2 p.58 (1509) Mulieres ... ambulatiunculis domesticis exercendae: aut sub religionis specie per suburbana sacella circumuectandae sunt. ERASMVS coll 16 cras acuet stomachum ambulatiuncula. LANDO Cic p.65 quin una ambulatiuncula omnem moerorem pelleret et exhauriret. BVONAMICI mot p.469 otio et ambulatiunculis matutinis eam bonam valetudinem conseruare studeo.
Lexicographica: TLL (CIC.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, ambulatiuncula, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.07.04 22.06.05 16.01.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.