poeta, -ae, m. u. f.
1) Schöpfer, Erschaffer: DECEMBRIO-A pol 1,3,14 ipsum Deum omnipotentem Graeco vocabulo ποιητήν saepe nominamus, hoc est poieten seu poetam, quamvis pro more sonoque Latine 'factorem' magis interpretamur. VALLA-L eleg 4,32 'Auctor' autem est - ut sic dicam - factor, nam 'factor' in usu non est, nisi in quibusdam e Graeco translatis. Et illud quotidianum 'Credo in ... factorem caeli et terrae', Graece est ποιητὴν, hoc est poetam; at nos poetas caeterosque operum conditores auctores vocamus. LVPINVS quaestio p.268 Ita enim in ecclesia Herbipolensi feria quarta post Laetare canitur: Pisteuo is ena theon patera pantocratora piitin uranu ke ges, quod est: Credo in unum deum patrem omnipotentem, poetam coeli et terrae (zitiert nach J. Robert, Konrad Celtis und das Projekt der deutschen Dichtung, Tübingen 2003, 371 Anm. 117). NORTHEIM cith sig. E1r Ipse ego et hunc credo celi terreque poetam | Et terre et celi principium esse deum. 2) Dichter: VADIAN poet 1 p.13,28 et hāc poeticā illustrem, qui praestare potest per numerorum gratiosum contextum quod sonorum suoque in genere idoneum et proprium videatur, Poetam dicimus, eiusque singula opera poemata, totum vero contextum Poesim appellare solemus. 3) Professor der Poetik: TVCHER-S Celtis ep 45 (1492) arbitrantes duorum poetarum conductioni redditus nostros non suffecturos.
![]() Lexicographica: TLL*
|