graecisso, -are
die griechische Sprache verwenden: PEROTTI Plutarch Alex fortun p.118 (1449/50) Miramur eximiam vim dicendi in Carneade quod Clitomachum genere Calcedonium graecissare docuerit. DORPIVS Erasmus ep 304 (1514) si quando graecissasse interpretem, si quando barbare vertisse notent. BVCER Rhenanus ep 79 (1518) Denique et graecisso, quantum licet, admittente priore alternis me diebus adire Io. Brentium, iuvenem felicissimi ingenii atque eruditionis minime aspernandae. VIVES Cranevelt-F ep 20 (1520) Quod ita mecum graecissas, ut te admoneam, primum de te possum dicere: "monitis non eget iste meis"; mihi faelicius videris graecissare, quam ratio tuorum negociorum pati videatur. ROVSSEL Lefevre praef 136 p.447 (1522) quod hoc ... tempore plerique omnes graecissent.ERASMVS ep 1885 (1527) qui me litteris et iucunde prolixis et feliciter graecissantibus, ad respondendum quo verecundius inuitas (Brief auf Griechisch). LVTHER colloq 4018 (1538) Germanica autem lingua omnium est perfectissima. Multum graecisat. BARLAEVS Huygens ep 583 (1631) Non mihi quadrupedem designas, scriptor, asellum, | Quem sibi Graecizans nuncupat Hellas ὄνον.
![]() Lexicographica: GEORGES*;
LATHAM*
|