diuexatio, -onis, f.
Mißhandlung, Belästigung, Quälerei: HVTTEN ep 90,61 (1518) pati strepitus, pati etiam insultus scio, ac diuexationes sustinere non imperite calleo. ECK ep 191 (1525) Quis enim tolerare posset istas beneficiorum nundinationes, ingressus, regressus, pensionum cumulationes, litium divexationes ac mille huiusmodi. LATOMVS op fol.43v (1521) fatetur namque nequaquam se adversariorum divexationes, et insidias potuisse perferre. ZWINGLI op I p.126 (1522) maius enim est ... Evangelii studium quàm quod unius vel alterius divexatione sopiri possit aut extingui. NAVSEA hom evang fol.clxiiiiv nec statim bonos à tribulatione et divexatione eripit. BVLLINGER in Matth fol.255r Porro dum in itinere dominus gravi crucis pondere oppressus, atque continua illa divexatione exhaustus. VERMIGLI in I Cor fol.130v consuevit eis persuadere portentosas corporis divexationes, ut nudis pedibus ambulent, humi cubent, spinis se configant, carnes non comedant, et alia id genus.. PARSONS persec p.3 servorum suorum persecutiones, molestias, et divexationes. CAMDEN Garnet p.186 non tantum corporum cruciatu ..., verum etiam ipsarum animarum divexatione et angore. PEXENFELDER appar p.863 ad meritam divexationem et tormentum Impiorum.
Lexicographica: TLL 0;
LATHAM (1497, 1537)
|