corollarium
corollarium, -ii, n. – 1) zusätzliches Ergebnis eines Schlußes (in der Logik): SALVTATI lab Herc 1,3 quasi resumenda premittunt, propositiones spargunt, corollaria adiciunt, conclusiones accumulant. FICINO vita 3,19 ex hac autem inductione duo haec accipe corollaria: primum eqs. ERASMVS mor 54 p.166 syllogismos maiores, minores, conclusiones, corollaria, suppositiones frigidissimas ac plus quam scholasticas nugas apud imperitum vulgus iactitant. – 2) generell ein zusätzliches Resultat einer Beweisführung: BVRY-R philobiblon 3 corollarium nobis gratum de praedictis elicimus ...: nullam videlicet debere caristiam hominem impedire ab emptione librorum. BARBARO-H min. ep 81,60 his quasi cumulum quendam et corollarium hoc addebant: ualeat auctoritas eqs. LVTHER disp 9 p.341 hoc velut corollarium sumpsit ex dictis meis ...: quantumlibet perfectius genus meriti esse iusticie divine omnibus modis satisfacere. SARBIEVIVS perf poe 4,13 nunc aliquot corollaria ad usum pertinentia accipe! – 3) Supplement, zusätzliche Schrift: PEROTTI ccopiae praef 2 aggressus est ille hanc prouintiam Martialis emendandi libens et corollarium addidit: et enim lepidissimum poetam non modo emendauit, sed etiam interpretatus est. BARBARO-H min. castig I 4,135 ut in Corollario nostro diximus (Titel eines Werks Barbaros). == castig Mela praef Dioscorides cum nostro Corollario propediem exiturus est. – 4) Geschenk, Trinkgeld: – Definition: PEROTTI ccopiae 27,3 corollarium dictum, quod significat id, quod additur praeter illud, quod est debitum. BEROALDO mai. comm Apul 2,23,8 fol.51v corollarium dixerunt Antiqui id quod additum foret legitimo premio ac mercedi preterquam quod debitum. – VIVES colloq 4 sed eme ab hac ea lege, ut aliquid det nobis corollarii: 'Heus amita, puella haec emet de te cerasa, si aliquot nobis donaveris'. SCHOPPE phil p.14 (v. palatinus 1).

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, corollarium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 12.12.03 23.03.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.