constitutiuncula, -ae, f.
Vorschrift von geringer Bedeutung: LVTHER op 4 (1514) Utcunque enim ceremonias et constitutiunculas Pontificum servaris, non crede te Christianum inde esse. ERASMVS coll 40 (1518) quemadmodum fortassis expediret populum Christianum paucioribus constitutiunculis obstringi, praesertim si quae non multum aut nihil conducunt ad pietatem. == ep 1211 (1521) quod ... coelestia ingenia ac melioribus rebus nata caerimoniis et constitutiunculis humanis ... sepelirentur. == rat theol p.240 Quid igitur dicent homunculi obscuri, qui ob interdictum esum carnium aut his frigidiores constitutiunculas postulant, ut totus homo veniat in capitis periculum? NESEN-W Zwingli ep 111 (1519) Christum iam olim constitutiunculis humanis indigne foedatum. ALBERVS Hutten op II 345 p.378 (1524) Age tandem, si Romanus pontifex illiusque sodalitium non sunt Antichristus, reddant matrimonium liberum, ... ponant suas stultas et impias constitutiunculas. ENZINAS hist 6,1 (1545) quod alienum ab ipsorum constitutiunculis uel deprauatissimis uideatur. BVLLINGER in Luc fol.51v (1546) Haec demum sunt quae vere reddunt Christianos, non argutiae Scotistarum aut Occanistarum, frigidaeve hominum constitutiunculae. FLACIVS clav I p.294 fabvla, aliàs significat quodvis inane figmentum, aut etiam humanam - ut ita dicam - constitutiunculam vel
![]() Lexicographica: TLL 0
|