supercaelestis
supercaelestis, -e – überhimmlisch (d.i. über dem erdnahen Himmel befindlich): – 1) corpora, sol, varia: BOCCACCIO gen 1,10 sydera enim seu supercelestia corpora procul dubio in nos agunt potentia eis a creatore concessa secundum dispositiones suscipientium eorum influentias. == gen 7,41 incendium quoddam permaximum in partibus Grece et orientis fuisse, regnante Cecrope primo Atheniensium rege, ... corporum supercelestium infusione emissum. == gen 9,1 sic superioribus in inferioribus agentibus suffragantibus supercelestibus corporibus apud nos cuncta gignuntur. == gen 9,2 diis, id est supercelestibus corporibus. == gen 9,25 quoniam inferi sumus respective ad supercelestia corpora. == gen 11,1 nec tamen negamus Deo ministros esse, alios iustitie ut Demones, alios gratie ut Angelos, alios opportunitatum et victus, ut supercelestia corpora. == gen 12,50 eius in nuptiis, id est in procreatione Achillis, omnes convocantur dii, id est omnia supercelestia corpora. WOLLICK ench 1,4 celestis aut mundana est supercelestium corporum ex spherarum consonantia. – SALVTATI lab Herc 2,4,1 aliquando sumitur Iupiter pro universali agente sive influentia supercelesti. == lab Herc 2,18,12 Euristeus filius est Stelleni, hoc est supercelestis coniunctionis. PICO-G dign 4,11 summus Pater architectus Deus ... supercelestem regionem mentibus decorarat; ethereos globos aeternis animis uegetarat; excrementarias ac feculentas inferioris mundi partes omnigena animalium turba complerat. == thes al 24,52 per supercoelestem locum habemus intelligere, quod de secunda trinitate plus est intelligibile, quam intellectuale, per subcoelestem concauitatem quod magis intellectuale quam intelligibile. == thes pr 9,6 in deum gloriosum et benedictum, cuius gracia supercaelestes mirabilium uirtutum aquas super contemplatiuos homines bonae voluntatis quotidie pluit liberaliter. FICINO rapt Paul p. 934 non sic, ah nimium terrestris homo, non sic supercaelestia capiuntur! == ep 7 Socrates igitur sole caelesti nonnumquam admonitus solemque inde supercaelestem auguratus; mitte secundi caeli argutias a Mercurio adinventas.
2) Gott, Engel: BOCCACCIO gen 14,5 quia ex longinquo supercelestium sanctorum arcano non absque difficultate verba deducant in labia, que dicturi sunt. SALVTATI lab Herc 2,4,1 aliquando Iupiter sumitur pro universali agente sive influentia supercelesti. ANON spec cant fol. 59v sicut ille supernus et supercelestis chorus celestis Iherusalem incessanter et ineffabiliter sua Musica in supercelestibus Ierarchijs deum et dominum omnipotentem collaudant. LEFEVRE praef 99 p.313 domini supercaelestis (v. superamabilis).
3) harmonia, sim.: ANON mus plan 3 p.461 omnis autem hec musica a supercelesti armonia dependet; musa enim dicta est ab inquisitione. COCHLAEVS tetrach 1,2 mundana musica, quae de harmonia totius et partium mundi, tam supercelestis quam elementaris considerat.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, supercaelestis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 05.01.04

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.